- TARABAT
- TARABATvox Gallica ὠνοματοπεποιημένη, notans instrumentum ἀφυπνιςικὸν, apud Augustinianos discalceatos, Capucinos, aliosque Religiosos, in Ecclesia Romana, usitatum, quô noctu ad preces in Choro fundendas signum datur. Idque non unius generis: Crepitaculi enim instar est, quo in Sancta, ut vocatur, Hebdomade, ad vespertina sollenniorum dierum officia. Monachi convocantur; Alias tabellâ utuntur ligneâ, quam ferreô bacillô percutientes strepitum edunt etc. Richelietus Diction. Gall. Vide quoque supra in voce Tabula.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.